Epistola ad Philippenses*

Caput 4: Versus 3

Nomina.Qui discreti sunt meritis diversas mansiones habebunt in aeterna domo. Unde:In domo Patris mei mansiones multae suntJoan. 14..Libro vitae.Praedestinatio in qua omnes salvandi praedestinati sunt. Quasi: Nolite, o Philippenses, graviter ferre quod omnes vos in epistola mea sigillatim non nominavi, quia etsi in ea non estis scripti, in libro tamen vitae continemini.
(* Traductions européennes)